- PELLITA Ovis
- PELLITA Ovisapud Varronem de Re Rust. l. 2. c. 2. quaedam, vidimus supra, in voce Ovis Pellita.Apud Pllucem, candyn regium Persarum pileum, e pellibus aliquando adeoque pellitum etiam fuisse, legimus l. 7. c. 13. Quemadmodum Ducalis quoque Pileus in Germania hodieque pellitus est, nullis gemmis, unionibus, lapillis conspicuus, sed notulis solum sive punctulis nigris, velleri ingenitis inspersus. Velut ad imitantionem galerorum militarium, de quibus Virg. Aen. l. 7. v. 688. ait,———— fulvosque lupi de pelle galerosTegmen habet capiti ————Imo Heroas non nisi pellitos antiquitas exhibet, uti de Hercule discimus ex Euripide Hercul. Fur. Actu 1. de Aventino, ex Virgilio Aen. l. 8. de evandro, ex eodem, l. seq. de Ornito itidem, l. 11. de Adrassto, ex statio Thebaid. l. 4. de Argo, ex Apllonio Rhodio l. 1. de aliis, aliunde. Unde Sibas, gentem Indicam, signum Herculei generis servâsse pelles, quibus amicirentur, adnotavit Strabo l. 15. Nempe generosissimae cuiusque ferae pelles, apud summos mortalium fuêre olim in summo honore, ut illustre argumentum, nunc regiae, nunc ducalis, semper rarae ac heroicae fortitudinis. Coeterum illae a militia et aulis Regum, transierunt ad iudicia. Quippe in togatis proeliis Iudex, velut divina manus, litium protenta conficit. Merito proin haec quoque summae potestatis insignia cum Iudicibus fuerunt communicata, ut hinc ipsi reddantur augustiores, ipsaqueadeo iudicia rata et sancta. Cuius morisoriginem aperit e Claudiani hoc versu,Maerent captivae pellito Iudice Leges:Car. Paschalius d. l. ubi hanc in rem plura. Sed et Pellini satellites apud Sidonium Apollin. l. 1. Ep. 2. Gothi dicuntur,Protectores Regii corporis; quod pellibus induerentur. Vide Savaronem ad loc. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.